Haller's Concordance: VICTORIAM
- sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum Judg. 15:18
- et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas Jud. 16:22
- proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum Job 23:7
- testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam Pr. 21:28
- quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit 2 Ma. 10:38
- et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam 2 Ma. 15:8
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium Mt. 12:20
- Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 1 Cor. 15:57