Haller's Concordance: VIDEAM
- abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Ex. 4:18
- et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me 2 Ki. 14:32
- dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis 2 Esd. 2:2
- unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius Ps. 27:4
- ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium Ps. 27:13
- in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam Ps. 63:2
- ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua Ps. 106:5
- tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Jer. 11:20
- et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Jer. 20:12
- super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me Hab. 2:1
- et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius Zach. 2:2
- dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace 1 Ma. 7:28
- et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam Mk. 10:51
- qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam Mk. 12:15
- dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam Lk. 18:41
- cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero Rom. 15:24