Haller's Concordance: VIDEAMUS
- dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est Ruth 3:18
- tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos 4 Ki. 14:8
- igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo 2 Par. 25:17
- ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum Tob. 3:9
- melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros Jud. 7:16
- iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius Job 34:4
- mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea Cant. 7:12
- videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius Wis. 2:17
- qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud Isa. 5:19
- adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul Isa. 41:23
- et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti 1 Ma. 10:56
- ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum Mt. 27:49
- Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei Mk. 15:32
- currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum Mk. 15:36
- et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Lk. 2:15
- dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris Jn. 6:30
- nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 1 Th. 3:10