Haller's Concordance: VIDEATUR
- cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen Gen. 21:12
- nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Gen. 45:5
- nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra Ex. 34:3
- responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur Pr. 26:5
- dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non Mt. 22:17