Haller's Concordance: VIDEBANT
- qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos Ex. 34:35
- sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 7:3
- cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 2 Par. 24:11
- (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) Esther 1:14
- et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem Job 2:13
- videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant Job 29:8
- apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me Ps. 31:11
- sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant Wis. 18:1
- et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis Jer. 52:25
- Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: Dan. 13:8
- Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia 1 Ma. 12:29
- et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes Mk. 3:11
- et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur Lk. 23:48
- et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur Jn. 6:2
- itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est Jn. 9:8