Haller's Concordance: VIDEBANTUR
- servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine Gen. 29:20
- erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum Jud. 7:7
- apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur Wis. 17:6
- Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Dan. 13:5
- venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit 2 Ma. 14:4
- ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem Gal. 2:2
- ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt Gal. 2:6
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9
- fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus Heb. 11:7
- et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur. 4 Esd. 13:3