Haller's Concordance: VIDEBAT
- apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur Ex. 3:2
- cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul Ex. 20:18
- Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes 4 Ki. 2:12
- fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum 1 Par. 2:52
- qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem Wis. 16:7
- videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua 2 Ma. 4:6
- elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius Lk. 16:23
- surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum Acts 9:8