Haller's Concordance: AURIS
- filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 2 Ki. 22:45
- fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus 2 Esd. 1:6
- obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis 2 Esd. 1:11
- porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius Job 4:12
- nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem Job 12:11
- ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula Job 13:1
- auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi Job 29:11
- auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat Job 34:3
- auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te Job 42:5
- desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua Ps. 10:17
- populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi Ps. 18:44
- et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea Ps. 92:11
- ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam Pr. 2:2
- auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur Pr. 15:31
- cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam Pr. 18:15
- cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu Eccl. 1:8
- quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur Wis. 1:10
- cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam Sir. 3:31
- multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea Sir. 16:6
- neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te Isa. 48:8
- ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat Isa. 59:1
- audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jer. 9:20
- sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 1 Cor. 2:9
- et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 1 Cor. 12:16