videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore Gen. 6:5
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam Gen. 16:4
dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te Gen. 16:5
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere Gen. 21:19
videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan Gen. 28:6
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente Gen. 29:31
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum Gen. 40:16
videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti Gen. 48:8
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse Gen. 48:17
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus Ex. 2:2
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 8:15
videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum Ex. 9:34
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit Ex. 32:1
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat Ex. 32:25
omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas Num. 20:29
videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo Num. 22:2
quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat Num. 22:25
mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem Josu. 7:8
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant Judg. 16:18
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos Judg. 16:24
et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam Judg. 18:26
videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere Ruth 1:18
olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns1 Ki. 9:9
cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns1 Ki. 9:11
et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi 1 Ki. 9:19
et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum 1 Ki. 26:3
videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum 2 Ki. 10:9
et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum 2 Ki. 15:27
porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat 3 Ki. 10:4
videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 3 Ki. 12:16
videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est 3 Ki. 16:18
Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi 4 Ki. 9:27
Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium 4 Ki. 11:1
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 1 Par. 9:22
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum 1 Par. 19:16
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 1 Par. 21:28
et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini 1 Par. 21:30
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius 1 Par. 26:28
cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris 2 Par. 19:2
siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram 2 Par. 22:10
videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum Jud. 10:19
videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius Jud. 13:29
tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem Jud. 14:6
sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua Jud. 14:14
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat Job 11:11
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi Job 29:11
Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius Ps. 37:13
quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum vidensPs. 73:3
astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia Pr. 27:12
sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui Sir. 11:32
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te Sir. 13:8
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione Sir. 15:19
homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum Sir. 25:10
videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans Sir. 30:21
uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius Sir. 42:26
et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud Isa. 28:4
pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es Isa. 57:11
ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius Lam. 3:1
quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis Ezec. 18:14
videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam 1 Ma. 4:35
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum 1 Ma. 13:2
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis 2 Ma. 8:8
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse 2 Ma. 14:26
at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore 2 Ma. 14:30
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis Mt. 2:16
videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Mt. 5:1
videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum Mt. 8:18
et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua Mt. 9:2
at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora Mt. 9:22
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem Mt. 9:36
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac Mt. 14:30
et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea Mt. 21:19
tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus Mt. 27:3
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Mt. 27:24
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum Mk. 5:6
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius Mk. 5:22
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos Mk. 6:48
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum Mk. 8:33
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum Mk. 9:15
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Mk. 12:28
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare Mk. 12:34
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat Mk. 15:39
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum Lk. 1:12
et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Lk. 5:12
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Lk. 6:42
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est Lk. 7:39
videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit Lk. 8:47
at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se Lk. 9:47
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est Lk. 10:33
videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt Lk. 18:24
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam Lk. 19:41
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum Lk. 22:58
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat Lk. 23:47
conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas Jn. 1:38
et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit vidensJn. 9:7
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Jn. 11:32
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare Acts 3:12
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini Acts 7:31
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum Acts 7:34
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur Acts 8:13
et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit Acts 9:9
videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum Acts 12:3
et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret Acts 13:11
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret Acts 14:9
expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos Acts 16:27
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem Acts 17:16
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis Acts 17:23
quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit 2 Cor. 7:8
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit Heb. 11:27
et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius. 4 Esd. 10:50