Haller's Concordance: VIDENTUR
- respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom 2 Ki. 15:3
- ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes Job 37:24
- vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex Wis. 13:1
- etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur Wis. 13:7
- Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum Mk. 10:42
- sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 1 Cor. 12:22
- non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt 2 Cor. 4:18