Haller's Concordance: VIDERAT
- narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis Gen. 41:17
- recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis Gen. 42:9
- cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit Judg. 7:13
- erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi 1 Ki. 14:52
- eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi 1 Ki. 17:55
- oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus Job 20:9
- testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei 2 Ma. 3:36
- non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat Jn. 9:18
- tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat Acts 7:44