Haller's Concordance: VIDERE
- senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum Gen. 27:1
- cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri Gen. 44:26
- oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus Gen. 48:10
- rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet Ex. 33:20
- tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris Ex. 33:23
- dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei Num. 23:13
- sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam Josu. 3:4
- factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre 1 Ki. 3:2
- Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat 1 Ki. 4:15
- fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute 3 Ki. 14:4
- vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem 2 Par. 5:9
- omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius 2 Par. 9:23
- nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi 1 Esd. 4:14
- me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare Tob. 12:3
- et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt Tob. 12:21
- respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum Jud. 9:6
- non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Ps. 16:10
- quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos Ps. 34:12
- circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me Ps. 40:12
- idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi Pr. 7:15
- melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus Eccl. 6:9
- dulce lumen et delectabile est oculis videre solem Eccl. 11:7
- nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre Wis. 17:9
- non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis Sir. 3:23
- et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est Sir. 19:24
- bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat Sir. 37:11
- qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores Isa. 30:10
- lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo Bar. 6:18
- et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: Dan. 13:12
- quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior Hab. 1:3
- et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 1 Ma. 2:7
- quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum 1 Ma. 3:59
- et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius 1 Ma. 7:30
- eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam 2 Ma. 6:9
- illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam Mt. 11:7
- sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt Mt. 11:8
- sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam Mt. 11:9
- tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre Mt. 12:38
- amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Mt. 13:17
- vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum Mt. 28:1
- qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti Mk. 5:14
- et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat Mk. 5:32
- deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia Mk. 8:25
- et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri Lk. 7:24
- sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt Lk. 7:25
- sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam Lk. 7:26
- et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre Lk. 8:20
- exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
- et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum Lk. 9:9
- dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Lk. 10:24
- et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum Lk. 14:18
- et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis Lk. 17:22
- et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat Lk. 19:3
- Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
- conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre Lk. 24:37
- respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei Jn. 3:3
- hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre Jn. 12:21
- quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem Acts 2:27
- et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre Acts 12:9
- ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem Acts 13:35
- conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc Acts 15:6
- his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre Acts 19:21
- et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me Acts 22:18
- propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum Acts 28:20
- desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos Rom. 1:11
- nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 1 Cor. 16:7
- deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim Gal. 1:18
- nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 1 Th. 2:17
- nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos 1 Th. 3:6
- qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen 1 Tim. 6:16
- desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear 2 Tim. 1:4
- qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 1 Pet. 3:10
- spero autem protinus te videre et os ad os loquemur pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen 3 Jn. 1:14
- et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum Apoc. 5:4
- et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare Apoc. 9:20
- de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum. 4 Esd. 4:4
- ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre. 4 Esd. 4:43
- et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre. 4 Esd. 5:37
- si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit? 4 Esd. 7:5
- neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt. 4 Esd. 7:42
- septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. 4 Esd. 7:98
- tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre. 4 Esd. 10:55
- ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui. 4 Esd. 13:7
- attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit: 4 Esd. 13:20
- sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei. 4 Esd. 13:52
- concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire. 4 Esd. 16:28