Haller's Concordance: VIDEREM
- si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem Job 31:21
- cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae Eccl. 2:3
- descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica Cant. 6:11
- propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem Isa. 21:3
- quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei Jer. 20:18
- Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Dan. 8:15
- et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum Acts 22:11
- et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea Apoc. 1:12
- et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel? 4 Esd. 5:35