Haller's Concordance: VIDERENT
- et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri Judg. 20:40
- rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur 1 Ki. 19:15
- hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei 4 Ki. 6:18
- cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini 4 Ki. 12:10
- ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo Sir. 46:12
- et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. Dan. 13:9
- Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Dan. 13:26
- adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos Lk. 18:15
- et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset Lk. 19:7
- cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis Jn. 12:9