Haller's Concordance: VIDERET
- formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius Gen. 2:19
- emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae Gen. 8:8
- descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam Gen. 11:5
- qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit Gen. 32:25
- egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius Gen. 34:1
- et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis Judg. 14:8
- tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos 1 Ki. 26:12
- egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei 3 Ki. 9:12
- cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum 2 Par. 25:3
- et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti Tob. 1:17
- illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem Tob. 10:7
- Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith Jud. 15:9
- quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret Job 10:18
- liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret Job 33:28
- Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum Ps. 14:2
- Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum Ps. 53:2
- AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis Lam. 3:50
- et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati Jonas 4:5
- iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem 2 Ma. 3:16
- tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret Mt. 12:22
- intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali Mt. 22:11
- Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
- et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Mk. 8:23
- deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia Mk. 8:25
- et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum Mk. 9:25
- quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei Mk. 10:14
- et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini Lk. 2:26
- quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Lk. 5:8
- similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit Lk. 10:32
- quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua Lk. 13:12
- et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus Lk. 19:4
- Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est Jn. 8:56
- fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo Heb. 11:5