Haller's Concordance: VIDERI
- Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem 2 Ki. 17:17
- videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor Tob. 12:19
- vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus Pr. 26:12
- a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri Wis. 13:5
- non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens Sir. 7:5
- contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas 2 Ma. 5:2
- si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat 1 Cor. 7:36