Haller's Concordance: VIDERINT
- et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt Gen. 12:12
- quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes Num. 15:39
- sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus Dt. 25:2
- accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione 4 Ki. 12:5
- et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos Ps. 64:8
- qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna Isa. 14:16
- et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus Isa. 61:9
- omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum Ezec. 28:19
- et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog Ezec. 39:15
- dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur Lk. 20:13
- et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius Apoc. 18:9
- si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, 3 Esd. 4:18