at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non videruntGen. 9:23
cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis Gen. 12:14
et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum Gen. 37:25
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone Ex. 10:6
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum Ex. 14:10
et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius Ex. 14:31
et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est Ex. 24:10
attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae Num. 14:22
Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es Dt. 3:21
oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri Dt. 4:3
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos Dt. 4:9
plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis Dt. 7:19
ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui Dt. 10:21
cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium Dt. 11:2
oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit Dt. 11:7
et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi videruntDt. 21:7
temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia Dt. 29:3
clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore Josu. 24:7
viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam Judg. 1:24
per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo Judg. 3:24
cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat Judg. 6:28
porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent 1 Ki. 6:13
et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa 1 Ki. 6:16
ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est 1 Ki. 24:10
et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat 3 Ki. 13:25
primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem 4 Ki. 3:22
cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae 4 Ki. 6:20
quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos 4 Ki. 13:21
et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae 4 Ki. 14:11
at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis 4 Ki. 20:15
cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 2 Par. 26:20
cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel 2 Par. 31:8
filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum Jud. 7:4
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem Job 3:16
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum Job 9:25
numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me Ps. 22:17
viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto Ps. 68:24
sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum Ps. 95:9
adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius Ps. 97:6
recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri Ps. 98:3
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo Ps. 107:24
informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis Ps. 139:16
quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum Pr. 25:8
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis Wis. 19:11
beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt Sir. 48:11
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis Isa. 39:4
viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt Isa. 41:5
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt Isa. 52:15
et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Isa. 66:19
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lam. 1:8
NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones Lam. 2:14
iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt Bar. 3:20
sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno Bar. 4:24
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas Ezec. 20:28
Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Dan. 10:7
viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit Hab. 3:10
quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor Zach. 10:2
hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem 1 Ma. 2:6
ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie 1 Ma. 3:17
et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium 1 Ma. 4:7
et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 1 Ma. 4:12
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 1 Ma. 4:30
et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta 1 Ma. 4:38
et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno 1 Ma. 7:11
et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel 1 Ma. 8:18
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri 1 Ma. 9:6
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 1 Ma. 9:16
et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis 1 Ma. 9:39
et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes 1 Ma. 10:64
et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes 1 Ma. 11:49
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc 1 Ma. 11:73
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum 1 Ma. 16:6
amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Mt. 13:17
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum Mt. 17:8
misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum Mt. 20:34
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos Mk. 6:33
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt Mk. 6:49
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere Mk. 6:50
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum Mk. 9:8
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus Mk. 11:20
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt Mk. 16:5
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis Lk. 1:2
quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas Lk. 8:34
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo Lk. 9:32
dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Lk. 10:24
subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius Lk. 23:55
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non videruntLk. 24:24
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima Jn. 1:39
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jn. 15:24
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura Jn. 19:33
dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt Jn. 20:29
ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem Jn. 21:9
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Acts 6:15
et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum Acts 9:35
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt Acts 12:16
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum Acts 22:9
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere Acts 28:4
volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne Col. 2:1
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea Heb. 3:9
et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos Apoc. 11:11
et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum Apoc. 11:12
prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum. 4 Esd. 1:36
iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt. 4 Esd. 7:18
propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec. 4 Esd. 13:19