Haller's Concordance: VIDETIS
- dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus Ex. 5:5
- et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum Ex. 14:13
- et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex 1 Ki. 10:24
- audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis Jer. 5:21
- quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris Agg. 2:3
- et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis Mt. 11:4
- amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Mt. 13:17
- ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur Mt. 24:2
- oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini Mk. 8:18
- et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis Lk. 10:23
- dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Lk. 10:24
- haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur Lk. 21:6
- videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere Lk. 24:39
- Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit Jn. 12:19
- adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis Jn. 14:19
- dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis Acts 2:33
- et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum Acts 3:16
- et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt Acts 19:26
- et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius Acts 25:24
- videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum Jas. 2:24