Haller's Concordance: VIDISTIS
- nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me Gen. 45:13
- vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi Ex. 19:4
- dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis Ex. 20:22
- profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne Dt. 1:19
- locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis Dt. 4:12
- custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis Dt. 4:15
- vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis Dt. 5:23
- vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius Dt. 29:2
- vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant Dt. 29:17
- ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite Judg. 9:48
- igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit 1 Ki. 12:24
- dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto 1 Ki. 14:29
- et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me 1 Ki. 21:14
- invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis Cant. 3:3
- et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis Isa. 22:11
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce sunt desertae hodie et non est in eis habitator Jer. 44:2
- numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus Ezec. 13:7
- propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus Ezec. 13:8
- et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Lk. 7:22
- et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis Jn. 5:37
- respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Jn. 6:26
- sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis Jn. 6:36
- ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis Jn. 8:38
- si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum Jn. 14:7
- qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum Acts 1:11
- eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me Phil. 1:30
- quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum Phil. 4:9
- ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator Jas. 5:11