Haller's Concordance: VIDUARUM
- patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo Ps. 68:5
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:17
- tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum 2 Ma. 3:10
- qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium Mk. 12:40
- qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem Lk. 20:47