Haller's Concordance: VIDUAS
- viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti Job 22:9
- didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius Ezec. 19:7
- coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius Ezec. 22:25
- et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Mal. 3:5
- dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam Acts 9:41
- viduas honora quae vere viduae sunt 1 Tim. 5:3
- adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 1 Tim. 5:11
- si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat 1 Tim. 5:16
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27