Haller's Concordance: AUSCULTA
- nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum Gen. 23:11
- at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor Num. 23:18
- audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta Job 33:1
- si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei Job 34:16
- ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei Job 37:14
- ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei Ps. 78:1
- qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere Ps. 80:1
- Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper Ps. 84:8
- exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum Ps. 86:6
- ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me Ps. 142:6
- Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua Ps. 143:1
- fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam Pr. 4:20