Haller's Concordance: VIGINTISEPTEM
- Epistolae autem hoc exemplar fuit. Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem. Esther 13:1
- Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et audire. Esther 8:9
- Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae iussioni obediunt, salutem dicit. Esther 16:1