Haller's Concordance: VILLIS
- fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris Ex. 8:13
- quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Judg. 11:26
- omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 1 Par. 9:22
- Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom 2 Esd. 11:30
- congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati 2 Esd. 12:28
- Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. Esther 9:19
- veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis Cant. 7:11