Haller's Concordance: VINCTI
- tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus Gen. 39:20
- et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris Job 3:18
- simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint Job 36:13
- ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis Ps. 102:20
- cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt Isa. 22:3
- haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus Isa. 45:14
- ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum Isa. 49:9
- Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. Dan. 3:21
- convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi Zach. 9:12
- erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti 2 Ma. 5:14
- mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes Heb. 13:3