Haller's Concordance: VINCULA
- sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel Gen. 49:24
- qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta Judg. 15:14
- latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius Judg. 16:9
- quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum Judg. 16:12
- quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit Job 39:5
- disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum Ps. 2:3
- et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit Ps. 107:14
- obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea Ps. 116:16
- statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur Pr. 7:22
- et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa Eccl. 7:26
- decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris Sir. 6:31
- conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram Sir. 21:22
- et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram Isa. 28:22
- excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion Isa. 52:2
- a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix Jer. 2:20
- ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula Jer. 5:5
- haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo Jer. 27:2
- et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni Jer. 30:8
- et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum Ezec. 3:25
- et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam Nah. 1:13
- subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt Acts 16:26
- nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent Acts 20:23
- ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus Phil. 1:13
- in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 2 Tim. 2:9
- alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres Heb. 11:36
- et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. Lao. 1:6