Haller's Concordance: VINDEMIA
- adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra Lev. 26:5
- luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde Isa. 24:7
- quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia Isa. 24:13
- post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet Isa. 32:10
- et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius Apoc. 14:18
- tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. 4 Esd. 12:42