Haller's Concordance: VINEAE
- stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur Num. 22:24
- ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni Cant. 2:13
- dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum Cant. 7:8
- cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei Isa. 5:1
- quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:4
- et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem Isa. 5:5
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista Jer. 32:15
- cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos Mt. 20:8
- cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis Mt. 21:40
- et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae Mk. 12:2
- quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis Mk. 12:9
- dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat Lk. 13:7
- et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem Lk. 20:10
- dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur Lk. 20:13
- et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae Lk. 20:15
- et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius Apoc. 14:18