Haller's Concordance: VIOLENTER
- respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas Gen. 31:31
- ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros Gen. 43:18
- quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo Lev. 25:53
- populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio Ezec. 22:29
- et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius Mic. 2:2
- qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum Mic. 3:2