Haller's Concordance: VIPERARUM
- videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
- progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur Mt. 12:34
- serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae Mt. 23:33
- dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira Lk. 3:7