Haller's Concordance: VIRGINEM
- quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem Gen. 34:2
- si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem Ex. 22:16
- virginem ducet uxorem Lev. 21:13
- quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem Dt. 22:14
- inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis Dt. 22:17
- condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae Dt. 22:19
- si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa Dt. 22:23
- si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit Dt. 22:28
- foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene Dt. 32:25
- habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum Judg. 19:24
- dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem 3 Ki. 1:2
- transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris Tob. 6:22
- tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio Tob. 8:4
- virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius Sir. 9:5
- videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans Sir. 30:21
- et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem Jer. 51:22
- senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus Ezec. 9:6
- ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria Lk. 1:27
- nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
- igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit 1 Cor. 7:38
- aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo 2 Cor. 11:2