Haller's Concordance: VIRIBUS
- et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro Gen. 31:6
- dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum Judg. 7:2
- mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul Judg. 19:8
- et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo 2 Ki. 6:14
- noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa 2 Ki. 13:14
- ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 1 Par. 29:2
- non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio Jud. 9:16
- et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter Ps. 10:10
- ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena Pr. 5:10
- melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia Sir. 30:14
- o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus Sir. 41:3
- et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum Dan. 8:24
- tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 1 Ma. 2:42
- et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi 1 Ma. 2:66
- et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt 1 Ma. 6:6
- et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus 1 Ma. 8:1
- audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster 1 Ma. 10:19
- ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum Lk. 10:27