Haller's Concordance: VIRIDE
- quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent Ps. 37:2
- gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis Sir. 40:22
- et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum Jer. 17:8
- et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci Ezec. 17:24
- et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem Ezec. 20:47
- et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum Mk. 6:39
- et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est Apoc. 8:7
- et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus Apoc. 9:4