Haller's Concordance: AUSTRO
- ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente Josu. 17:10
- nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro Job 37:17
- converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro Ps. 126:4
- dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Isa. 43:6
- et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini Jer. 17:26
- et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem Ezec. 20:47
- pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem Ezec. 21:4
- idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent Ezec. 25:13
- Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra Hab. 3:3
- et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei Lk. 13:29
- adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam Acts 27:13
- inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos Acts 28:13
- ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres Apoc. 21:13