Haller's Concordance: VISIONES
- dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos Num. 24:16
- si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis Dt. 4:34
- terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties Job 7:14
- visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent Wis. 18:19
- quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet Isa. 29:10
- et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei Ezec. 1:1
- Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: Dan. 2:28
- somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Dan. 4:5
- Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. Dan. 4:9
- Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Dan. 7:15
- et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt Joel 2:28
- et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei Mic. 3:7
- et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Acts 2:17
- si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini 2 Cor. 12:1
- et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus. 4 Esd. 10:59