Haller's Concordance: VISO
- et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum Mt. 8:34
- centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Mt. 27:54
- accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit Lk. 10:31
- Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
- et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino Jn. 20:20
- eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit Acts 9:40
- festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim Phil. 2:28