Haller's Concordance: VITIS
- uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae Ps. 128:3
- ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis Sir. 24:23
- luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde Isa. 24:7
- fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum Ezec. 15:2
- propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem Ezec. 15:6
- vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris Osee 10:1
- dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei Mt. 26:29
- amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei Mk. 14:25
- dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat Lk. 22:18
- ego sum vitis vera et Pater meus agricola est Jn. 15:1
- ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere Jn. 15:5
- numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam Jas. 3:12