Haller's Concordance: VITULI
- sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius Ex. 29:12
- carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit Ex. 29:14
- percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron Ex. 32:35
- hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii Lev. 4:5
- et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt Lev. 4:8
- tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem Lev. 16:14
- cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi Lev. 16:15
- cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum Lev. 16:18
- et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus Num. 29:14
- circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me Ps. 22:12
- principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli Jer. 34:19
- mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum Jer. 46:21
- et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis Ezec. 1:7
- et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Mal. 4:2