Haller's Concordance: VITULUS
- quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Ex. 32:24
- et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis Ps. 29:6
- habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos Isa. 11:6
- vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas Isa. 11:7
- civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius Isa. 27:10
- quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri Jer. 50:11
- proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari Osee 8:5
- quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae Osee 8:6