Haller's Concordance: VIVAMUS
- et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 2 Esd. 5:2
- et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum Bar. 1:12
- ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus Rom. 8:12
- qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 1 Th. 5:10
- erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo Tit. 2:12
- in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum 1 Jn. 4:9