Haller's Concordance: VIVEMUS
- sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur 4 Ki. 7:4
- RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus Lam. 4:20
- vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae Osee 6:3
- absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo Rom. 6:2
- si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo Rom. 6:8
- nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis 2 Cor. 13:4
- deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus Heb. 12:9