Haller's Concordance: VIVENT
- iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum Wis. 5:16
- omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei Sir. 42:24
- vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam Isa. 26:19
- ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent Ezec. 20:25
- et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti Ezec. 37:3
- et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens Ezec. 47:9
- vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae Ezec. 47:10
- convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani Osee 14:7
- patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent Zach. 1:5
- et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur Zach. 10:9
- amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent Jn. 5:25
- et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum. 4 Esd. 5:45
- et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, 4 Esd. 6:21