Haller's Concordance: VIVERET
- filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem Gen. 25:6
- at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum Gen. 43:7
- et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret Num. 22:33
- accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
- dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem 2 Ki. 12:21
- qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans 2 Ki. 12:22
- porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem 2 Ki. 18:18
- diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 2 Ki. 19:6
- pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret Ezec. 13:22
- et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret 1 Ma. 1:7
- et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret 1 Ma. 6:55
- et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt Mk. 16:11
- iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret Jn. 4:51
- et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret, 4 Esd. 7:109
- quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas. 4 Esd. 7:129