Haller's Concordance: VIVES
- nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt Gen. 20:7
- erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis Gen. 27:40
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non vives 4 Ki. 20:1
- et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives Pr. 4:4
- serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui Pr. 7:2
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives Isa. 38:1
- et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit Zach. 13:3
- dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives Lk. 10:28