Haller's Concordance: VIVI
- descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis Num. 16:33
- similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est Wis. 18:12
- respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi Mt. 16:16
- et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi Rom. 9:26
- manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 2 Cor. 3:3
- qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 2 Cor. 6:16
- si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 1 Tim. 3:15
- renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis 1 Pet. 1:23
- et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 1 Pet. 2:5
- et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari Apoc. 7:2
- et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure Apoc. 19:20
- si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini. 4 Esd. 14:34