Haller's Concordance: VIVIMUS
- non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus Dt. 5:3
- Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: Esther 16:13
- nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum Sir. 48:12
- in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus Acts 17:28
- sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus Rom. 14:8
- semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 2 Cor. 4:11
- quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati 2 Cor. 6:9
- si vivimus spiritu spiritu et ambulemus Gal. 5:25
- quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 1 Th. 3:8
- hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt 1 Th. 4:15
- deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 1 Th. 4:17