Haller's Concordance: VIVUNT
- abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Ex. 4:18
- quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis Lev. 11:10
- ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris 3 Ki. 8:40
- ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris 2 Par. 6:31
- quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis Job 21:7
- aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito Wis. 14:28
- et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis Ezec. 13:19
- Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei Lk. 20:38
- et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 2 Cor. 5:15
- si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita. 4 Esd. 7:14