Haller's Concordance: VIX
- vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau Gen. 27:30
- et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens Gen. 33:11
- non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis 2 Par. 9:6
- arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos Tob. 2:8
- per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel Jud. 15:13
- ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri Job 26:14
- pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit Pr. 6:26
- fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit Sir. 21:23
- si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem Sir. 29:7
- adulescens loquere in tua causa vix Sir. 32:10
- et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum Lk. 9:39
- et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent Acts 14:18
- et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem Acts 27:7
- et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa Acts 27:8
- insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham Acts 27:16
- vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori Rom. 5:7
- et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit 1 Pet. 4:18
- Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa. 4 Esd. 9:21