Haller's Concordance: VOCA
- et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii Dt. 31:14
- dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo 4 Ki. 4:12
- et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum 4 Ki. 4:36
- vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Iembla 2 Par. 18:8
- voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere Job 5:1
- et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi Job 13:22
- dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam Pr. 7:4
- et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari Isa. 8:3
- ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es Jer. 3:4
- et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel Osee 1:4
- et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum Osee 1:6
- et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester Osee 1:9
- cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos Mt. 20:8
- sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos Lk. 14:13
- dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc Jn. 4:16